- TARSIA
- TARSIAGraece Ταρσία, vel Ταρσίη ἄκρα, promontorium apud Arrianum, in Indic. quod Themisteas Plinio, l. 6. c. 25. Vide Salmas. in Solin. p. 118. Item Regnum Asiae, Cathaii, et Turquestani Regnis vicinum, apud Aithonum c. 2. Sanutum, l. 3. part. 13. et in vetere Geographia, quae habetur in Gestis Dei per Francos, Tom. 2. p. 85. Unde Tarsicus, panni pretiosioris species, in Visitat. Thesaurariae S. Pauli Londin. ann. 1295. Dalmatica de panno Indico Tarsico Besantato. de auro. Item, Casula de panno Tarsico, Indici coloris etc. apud Car. du Fresne Glossar. ubi Scriptores alios inferioris aevi Tartaros Tarsosque vulgo confundere, addit. Alias ταρσοὶ, Graecis viminea texta vel crates arundineae, super quibus siccabantur casei, ut supra vidimus. Unde ταρσοὶ καλάμων, texta cannicea ad continendam structuram lateribus interposita, qua de re vide Salmas. cit. loc. p. 1230.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.